- GOBIO seu GOBIUS
- GOBIO, seu GOBIUSpiscis genus, e quo saxatilis, ut et, qui in arenosis vivit littoribus, Gableno commendatut de Alim. l. qui et de gobiorum aliis iudicium promit. Apod Athen. l. 3. c. 25. tamen, multum succi gignere, at non boni; sed neque multum nutrire: interea sapore esse gratos, facileque excerni, Hicesius refert, ex Diocle et Mensitheo. Honore certe non eo fuisle, quo mullos, aliosqueve pretii ingentis, discas ex Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 35.Nec mullum cupias, cum sit tibi gobio TantumIn loculis ———Et Mart. in Xeniis, l. 13. Epigr. 88. cuius Epigraphe, Gobius.In Venetis sunt lauta licet convivia terris,Principium cenae gobius esse solet.Vide plura apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 24. Addo saltem, portento simile habitum, cum ex gobiorum lactibus centena fercula (tot enim convivae accubuerant) exhibuit Venetiis vir patricii ordinis, in famosa illa cena, quam describere pluribus visum est Egnatio l. 9. c. 1. et Sabellico l. 8. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.